Latin
CTRINA ORNATISSIMO
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xxix
Unproofread scanNot analysed yet
Vt in Opticis, Vocabula optica: in Catoptricis, definitiones catoptricae: in Astronomicis Astronomica nomina: in Harmonicis hypotheseis Harmonicae, idem fit in Mechanicis, Architectonicis, &alijs his similibus artibus: cum tamen omnium &singularum rerum mathematicarum copia &facultas esset, nobis comparanda, atque certo ordine distribuenda. Quod sane in tanta rerum mathematicarum copia &varietate difficilimum est: &non solum magnos labores, sed &acre iudicium, &magnam eruditionem requirit. de quo aliâs tecum agam. Pro hoc tamen tempore, operae praecium Vir Ornatißme facturum existimaui: si non solum Hieronis vocabula Geometrica: sed &alia nonnulla, ex alijs disciplinis desumpta in lucem ederem: rerum &vocabulorum explicationes prius proponerem: antequam ad ex quisitam rerum mathematicarum doctrinam peruenirem. Fateor pauca esse, &parui videri momenti: fateor etiam non omnia, neque per omnes scientias et artes, haec me persequutum esse: sed mei consilij ratio haec fuit: vt scholis nostris ista vsui essent: in quibus solum initia harum disciplinarum explicantur: non autem plena et absoluta omnium traditur doctrina. deinde dum caetera Hieronis scripta tracto: haec prius erant praemittenda: ex quibus facile, paucis exceptis.