# Oratio de disciplinis mathematicis xxix

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, CTRINA ORNATISSIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xxix

Vt in Opticis, Vocabula optica: in Catoptricis, definitiones catoptricae: in Astronomicis Astronomica nomina: in Harmonicis hypotheseis Harmonicae, idem fit in Mechanicis, Architectonicis, & alijs his similibus artibus: cum tamen omnium & singularum rerum mathematicarum copia & facultas esset, nobis comparanda, atque certo ordine distribuenda. Quod sane in tanta rerum mathematicarum copia & varietate difficilimum est: & non solum magnos labores, sed & acre iudicium, & magnam eruditionem requirit. de quo aliâs tecum agam. Pro hoc tamen tempore, operae praecium Vir Ornatißme facturum existimaui: si non solum Hieronis vocabula Geometrica: sed & alia nonnulla, ex alijs disciplinis desumpta in lucem ederem: rerum & vocabulorum explicationes prius proponerem: antequam ad ex quisitam rerum mathematicarum doctrinam peruenirem. Fateor pauca esse, & parui videri momenti: fateor etiam non omnia, neque per omnes scientias et artes, haec me persequutum esse: sed mei consilij ratio haec fuit: vt scholis nostris ista vsui essent: in quibus solum initia harum disciplinarum explicantur: non autem plena et absoluta omnium traditur doctrina. deinde dum caetera Hieronis scripta tracto: haec prius erant praemittenda: ex quibus facile, paucis exceptis.

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
