Latin
xxv
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis xxv
Unproofread scanNot analysed yet
qua Ptolemaeus Rex Aegypti Euclidem, de suorum elementorum dispositione audiuit disserentem: &Gelon Rex, Archimedem sua mechanica explicantem: &Carolus Magnus sui temporis mathematicos audiuit. Alphonsus etia Rex Astronomos, Mathias quoque Rex Hungariae, Ioannem de Monte Regio. non quod vel me, vel mea scripta, aut hoc meum consilium: tanta faciam, vt cum excellentissimorum virorum voluminibus conferri vel minima ex parte velim: sed quod M. T. tanta sit erga literas &studia mathematica clementia et beneuolentia: quanta Reges &principes nominat, fuerunt, neque enim M. T. haec cordi tantum habet dibzy G Googl habet atque mirifice eadem amplectitur: sed &omnes alias artes &disciplinas protegit, defendit, atque tuetur. Quare hanc meam opellam Sereniß. Rex M. T. summisse &humiliter commendo: ac rogo: vt meis conatibus &studijs sua clementia benigne &clementer adesse: &quaesunt Regiae virtutes in M. T. eas etiam in iuuandis studijs mathematicis declarare dignetur. sicuti non ab Antiquis tantum. verum etiam superiorum aetatum, &huius saeculi Regibus &Principibus factitatum fuit. Cal. Aprilis Anno 15 7 9. Maiestatis Vestrae Humillimus cliens Cunradus Dasypodius Academiae Argentoratensis Professor Mathematon. PRVDENTIA, ET DO