# Oratio de disciplinis mathematicis xxv

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis, xxv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-dasypodius/oratio-de-disciplinis-mathematicis/xxv

qua Ptolemaeus Rex Aegypti Euclidem, de suorum elementorum dispositione audiuit disserentem: & Gelon Rex, Archimedem sua mechanica explicantem: & Carolus Magnus sui temporis mathematicos audiuit. Alphonsus etia Rex Astronomos, Mathias quoque Rex Hungariae, Ioannem de Monte Regio. non quod vel me, vel mea scripta, aut hoc meum consilium: tanta faciam, vt cum excellentissimorum virorum voluminibus conferri vel minima ex parte velim: sed quod M. T. tanta sit erga literas & studia mathematica clementia et beneuolentia: quanta Reges & principes nominat, fuerunt, neque enim M. T. haec cordi tantum habet dibzy G Googl habet atque mirifice eadem amplectitur: sed & omnes alias artes & disciplinas protegit, defendit, atque tuetur. Quare hanc meam opellam Sereniß. Rex M. T. summisse & humiliter commendo: ac rogo: vt meis conatibus & studijs sua clementia benigne & clementer adesse: & quaesunt Regiae virtutes in M. T. eas etiam in iuuandis studijs mathematicis declarare dignetur. sicuti non ab Antiquis tantum. verum etiam superiorum aetatum, & huius saeculi Regibus & Principibus factitatum fuit. Cal. Aprilis Anno 15 7 9. Maiestatis Vestrae Humillimus cliens Cunradus Dasypodius Academiae Argentoratensis Professor Mathematon. PRVDENTIA, ET DO

---

Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
