# Monastica 2.2.1-13

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.1 to 2.2.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.1

Incipit secundus tractatus primi libri de amiciciis, qui continet 34 capitula; primum capitulum investigat genus et differencias amicicie. Favente deo iam de passionibus anime proposito negocio aptis pertransivi; nunc de amiciciis accedam, secundum quod brevitas huius intencionis requirit . Oportet autem in principio investigare, quid sit amicicia proprie dicta et qualiter ab aliis differenciis amoris differat, et postea de speciebus eius pertransire. Iuxta quod notandum, quod amiciciam esse benivolenciam quandam nullus amibigit, qua amico volumus esse aut eciam fieri bonum, quoniam malivolencia inimicicie genus est. Negacio vero utriusque nec est hoc nec illud. Non enim sequitur: non sum tibi benivolus, ergo malivolus ; possum etenim tibi non malivolus esse, quod est medium per abnegacionem utriusque. Hoc autem ideo est, quoniam appetitus meus poterit se absolvere a te propter non conversatum esse tecum et propter michi non esse cognitas tuas condiciones nec ex relatu nec alio modo, agnita nichilominus michi tua persona. Sed cui malivolus est aliquis, non est utique amicus ipsius, sed pocius inimicus; et si nec malivolus nec benivolus est ei, tunc homo dicitur desperatus ad ipsum. Relinquitur ergo omnem amicum benivolum esse amico et per consequens benivolenciam esse amicicie genus. Sed nec omnis benivolencia amicicia est proprie, quia et si non sit ad alterum , sed ad se ipsum, non proprie amicicia, sed dilectio vel amor. Sic enim usitatum est nomen; nec omnis dilectio ad alterum est amicicia proprie, quoniam et si non sit benivolencia mutua, nequaquam amicicia dicitur, sed pocius amor vel dilectio. Unde improprie dicitur me esse amicum smaragdi vel crisoprassi vel cuiuscumque rei, quam amo, sed ipsa me non amat viceversa , sive sciat sive nesciat amare. Dicor tamen amator vel dilector eiusdem , sicut nonnumquam contingit alterum hominem coniugatorum amare ferventer reliquum, sed istum viceversa nequaquam, quemadmodum cum adolescens speciosus forma et figura turpi / copuletur vetule aut mulieri fede, aut si econtra formosa et virtuosa vetulo viro et maligno copuletur.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
