Latin
2.2.183 to 2.2.197
Konrad of Megenberg, Monastica 2.2.183-197
Not analysed yet
O res nepharia nimis! Concipit brutum animal, conceptum parit et partum custodit. Homo autem concepcionem impedit aut concepto partum prevenit aut partum proprium vita privabit. Audi, rogo, dignum auditu. Quedam mulier clam peperit et partum quodam rubo nemoris obumbravit; intravit mox navigium stagni vicini et ecce canicula domini navis pregnans peperit; partis pernotatis dominus hos servavit, hos autem in lacum proiecit; et canicula partui condolens se stagno immersit. Quod mulier videns rugitu horribili portum peciit et infantem suum navigio reportavit. O doctrina stupore digna: informat brutum hominem ad miserendum partui suo. Capitulum 12 de amicicia honesta subiectionis. Consequenter de amicicia honesta subiectionis videamus. Est igitur amicicia honesta subiectionis amor honestus, quo minor homo patenter est benivolus maiori propter bonum honestum ipsius. Et sunt ipsius eciam quatuor species prioribus quatuor correlative, puta filialis, familiaris, uxorativa et disciplinaris. Iste etenim quatuor amicicie similes sunt amicicie divine abrane id est ancillari, qua homo suum diligit creatorem. Nam sicut homo intuens creatorem suum tamquam patrem regalem et honestum, a quo habet omne quod habet, et illum amat non propter donum, quod accepit, quia tunc /diligeret deum non propter divinam bonitatem, quod est diligere deum per se, sed diligeret deum propter bonum humanum, quod accepit a deo, et sic diligeret deum propter quoddam extrinsecum deo, quod est diligere deum per accidens et non vere diligere ipsum ut est summum bonum secundum se ipsum, sic homo inferior honestus amat superiorem honestum ,a quo licet habeat aliquas utilitates, non tamen propter has ipsum amat, sed propter virtutes honestatis, quas videt in ipso. In hiis etenim ex anima sua munda delectatur, et glorians in bonitate ipsius laudabit eum. Tytulum quoque laudis ipsius extendit veste thalari gloriantis sermonis, quemadmodum propheta creatori dicebat: In ecclesia magna laudabo te.