# Monastica 2.2.331-342

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.331 to 2.2.342. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.331

In amicicia vero utili est econtra, quia licet superior amet inferiorem in operibus utilibus maiori honestissime et virtuosissime factis per minorem, hoc tamen non est, in quantum honesta sunt opera, sed in quantum utilia maiori. Quapropter superius circa species amicicie honeste decuit exempla ponere in rebus utilibus, in quantum bono coniungebantur honesto. Hic autem si exempla ponantur in bonis honestis, hoc est, in quantum bonis utilibus permiscentur. Neminem igitur confundant exempla. Amiciciarum autem utilium superposicionis quatuor sunt species , scilicet paterna, dominativa, maritativa et magistralis. Iste autem cum aliis quinque speciebus amicicie utilis sunt novem vehicula, quibus victui humano necessaria vehuntur in hoc mundo. Nullus etenim hominum sedes horum vehiculorum subterfugere potest. Trahuntur autem equis fortune, quorum unus albus et alter est niger, et cum gradiendo albus prevalet, homo sedens in vehiculo molliter sedet et leni trahitur tractu; cum autem niger precellit, iste vehiculum per salebras ducit et per vias asperas; unde tunc in vehiculo sedens inquietatur. Capitulum 24 de amicicia 〈utili〉 paterna. Amicicia utilis paterna est amor patris ad puerum propter bonum utile, quod sperat ab ipso. Iuxta quod sciendum, quod, sicut ait Aristoteles I° Yconomice, parentes filios generant et generatos nutriunt, cum sint impotentes se ipsos nutrire, quatenus ipsi per senium impotentes facti a filiis consimilem consequantur retribucionem, et hoc est bonum utile, quod exspectant ab eis. / Aliud est utile, quia, cum pater perseverare non possit in vita, eoquod sit de numero mortalium, possessiones suas, quas habet, appetit alicui ex se permanere pocius quam alicui alteri a se tribuantur; filius autem est aliquid patris ab intrinseco ipsius derivatum et ad eius similitudinem formatum. Preter autem hec duo utilia, que pater exspectat, in quantum hic pater, est tercium utile, quod exspectat, in quantum est pars universi appetens prodesse suo toti, et hoc est utile speciei humane, quia si generacio non esset, tandem destrueretur tota natura humana.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
