# Monastica 2.2.355-367

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.355 to 2.2.367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.355
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.355

Istorum autem ad dominum non est amicicia homogenea vel regularis, sed pocius etherogenea et irregularis sive monstruosa. Nos autem amiciciam homogeneam vel regularem vocamus hanc, cuius utraque pars mutuata est in eodem genere amicicie primo; verbi gracia: ut si dominus amet servum propter bonum utile, eciam econtra servus dominum amet propter bonum utile; suo modo erit de bono honesto et delectabili. Sed amicicia monstruosa vel irregularis est, cuius utraque pars mutuata est in alio genere amicicie primo; verbi gracia: si dominus amet servum propter bonum delectabile et servus dominum propter bonum utile. Ego autem distinctiones amicicie, quas hactenus dedi, omnes de amicicia homogenea intellexi. Exinde in amicicia monstruosa, que est composita ex amicicia delectabili dominativa et amicicia famulari utili, sunt servi delectabiles sermocinales, musicales, visuales et huiusmodi, de quibus speciale capitulum faciendum. Oportet autem de generibus servorum et eorum utilitatibus dicere, quod secundum differencias eorum amicicia utilis dominativa diversificatur. Capitulum 26 de servis utilibus collateralibus. Servus autem utilis collateralis est custos corporis dominici et possessionum eius notabilium, ne violencia destruantur. Sed quia corpus dominicum destrui potest aut homine inimico vel consimili violentacione vel propter discrasyam in corpore ortam; eciam possessio notabilis domini vel custodienda est, ne perdatur, vel promovenda est, ut augeatur, secundum hoc plures sunt species servi collateralis. Alius enim est servus clipearis, alius medicus eorum, qui custodiunt domini corpus, et alius est oppugnativus , alius ordinativus eorum, qui custodiunt et augent notabiles possessiones domini sui. Alius clipearis est, qui clipeum domini sui associat paratus secum ire in mortem et in omnem eventum. Talis autem ad latus domini non est sumendus, nisi probatus robore et fortitudine constancie sue. Qui cum probatus fuerit, non est parvo precio ponderandus.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
