# Monastica 2.2.40-52

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.40 to 2.2.52. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.40

Ex priori autem capitulo patet, quod amorum alius est mutuus, alius non mutuus, et quod amicicia propria non potest esse / amor non mutuus, sed necessario mutuus existit, et non quicumque mutuus, sed manifestus , ergo diffinitive dicendo: amicicia est amor mutuus manifestus in confidencia stabili et firma nectens homines amatos. Ista diffinicio clara est ex partibus suis diffinitivis prius diffinitis. Capitulum 3 dividit amiciciam ex divisione amoris. Amorum autem tam mutuorum quam non mutuorum alius honestus, alius delectabilis et alius utilis. Amor honestus est, quo bonum hominem amamus propter sue vite honestatem, que honestas consistit in virtutum moralium et intellectualium decore. Isto amore sapientes et sanctos homines amamus et felices, posito quod nullam utilitatem aut aliam delectacionem exspectemus ab eis. Amor delectabilis est, quo amamus hominem propter bonum delectabile sensuale, quod est in ipso, sicut sunt ludi corporales, puta organorum musicalium exercicia, venaciones, piscaciones et huiusmodi , que exercendo scilicet corporaliter nos delectant, et sicut sunt opera lascivie veneralis, que inter homines diversorum sexuum exercentur, puta coree , ludus pile et quod occultum exspectatur. Amor utilis est, quo hominem propter bonum utile, quod ab ipso cupimus, amamus, sicut sunt pecunie, promociones ad honores, vestitus et victus et universaliter diviciaruin genera et possessiones. Omnium autem horum genus mundissimum amoris est amor honestus excellens alia firmitate et puritate, quoniam alia duo caduca sunt et velociter fugiunt sicut umbra secundum velocem alteracionem amatorum in ipsis. Primum autem genus sincerum est, quoniam omnis immundicia et falsitatis nebula ab ipso longius fugierunt, sereno sole choruscat, latebras non petit nec latibula fraudis. Hoc solum est tocius confidencie sigillum. Alia vero duo multis amaritudinibus commiscentur. Sic eciam amiciciarum alia est honesta, alia delectabilis et alia utilis.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
