# Monastica 2.2.53-67

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.53 to 2.2.67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.53

De quibus omnibus per ordinem est videndum et primo de honesta, eoquod ipsa reliquis dignior existat. Capitulum 4 de amore honesto et divino. / Amicicia igitur honesta est amor mutuus manifestus, non latens circa bonum honestum. Nos autem illud amicicie nomen extendimus ad caritatem divinam, qua nos deus amat et nos deum. Deus enim caritas est et amor secundum yperbolem id est excellenciam; quia quidquid aliud amoris et dilectionis dicimus a dei amore, sophisticum est tamquam auricalcus felle tinctus, ut appareat aurum. Solus etenim deus est bonum excellentissimum in celo et in terra, quod est super omne bonum, in quo omnium deliciarum thezaurus est reconditus et a quo omne bonum effluxit tamquam a fonte vivo dulcedinis et pietatis. Iste est amor, quem nec mors nec aliqua violencia tollit, sed durabit in eternum, quia quanto plus durat, tanto minus marcescit. Iste amor in morte hominis amantis vivificat amantem, qui eciam amatorem suum ab hoc misero transfert exilio in eterna gaudia paradysi . Vellem plene dicere, sed non me posse dicere excellenciam dicende bonitatis divine in sermone meo demonstratur. Ascendit enim homo ad cor altum et elongabitur deus, quoniam omnes lingue deficiunt ab enarracione altitudinis diviciarum sapiencie et sciende dei, eoquod incomprehensibiles sint vie eius. Sed numquid deum amare super omnia amabilia decet hominem in hoc mundo? Argutum est, quod ita. Numquid autem illud plus amari potest, quod non cognoscitur, quam illud, quod clarius intuetur, esto quod utrumque sit bonum et honestum? Amor enim honestus cognicionem intellectivam comitatur. Ergo bonum honestum magis apparens plus apparet bonum; plus autem apparens bonum appetitum plus movet ac vehemencius ad se trahit. Videtur ergo dei occultacio fragilitatem hominis excusare in eo, quod deum ceteris rebus non plus amat in exilio nostro.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
