# Monastica 2.2.68-75

Konrad of Megenberg, Monastica, 2.2.68 to 2.2.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-of-megenberg/monastica/2.2.68

Qui enim non amat hominem proximum, quem agnoscit, qualiter deum amaret , quem non agnoscit? Sed negligencia in te est, homo, non in deo. Cum etenim ex duplici componaris natura, puta angelica et corporali, viribus corporeis frena relaxas, ut cespitent / in illecebras mundi racione sopita, cum tamen in tua libertate sit omnes alias vires anime et corporis, secundum quod decet, regulare racionis habena adeo, ut sufficerent ad cognoscendum et amandum gloriosum deum, prout possibile est homini in hoc mundo super omnes creaturas. Illud testatur Aristoteles in Libello de morte sua, quia cum moriturus esset, circumsederant alii sapientes lectulum eius et interrogabant eum. Ipse autem concludendo inter cetera dixit: »Ve anime peccatrici, que non revertitur ad proprium habitaculum ad cognoscendum deum creatorem suum.« Et in eodem loco impedimentum cognicionis divine ostendens inquit: »Dico vobis, quoniam anima non revertitur ad proprium suum habitaculum ad cognoscendum deum creatorem suum, nisi cum iam separata fuerit ab illecebris mundi.« Istam autem separacionem exponit satis per aliud verbum ibidem, cum dicit: »Nescitis, quia perfectus philosophus mortificavit omnia desideria sua in hoc seculo in commessacionibus , ebrietatibus, in opere venereo et in aliis, que vitam apocopant et animam necant.« Sed constat omnem speculatorem divine claritatis philosophum proprie dici, id est sapiencie amatorem. Quod autem obiciebatur non est difficile solvere. Bonum enim maius et certum, quamvis imperfecte cognitum in se, excellencius movere potest appetitum quam minus bonum perfecte cognitum; verbi gracia: Esto quod multa bona michi dicantur de carbunculo, qui gemma est omnium gemmarum virtutes habens, ut asserunt naturales, quam vidi numquam adhuc, ego hanc excellenter magis diligo quam corallum aut crysologum, quem oculis meis sepius pernotavi et bonitatem eius totam agnovi. Bonitas autem lapidis nobilissimi, qui deus est, nobis stupendis miraculis certificatur.

---

Konrad of Megenberg, Monastica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000648.zip.
