# De nive 13

Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/13

Non dicam hîc, quomodo Nix & â putredine cadavera asserat, & noxios vermiculos frugibus infestos deleat & narcoticâ quasi vi campi vitia auferat, ut vix in votis aliquid priùs sit agricolis, quam tempestiva nix, de quâ & clementissimus ruris domino hôc tempore nobis provisum voluit. Deniqe Etesiis aestate spirantibus materiam ad nos perflandi suppeditat, ut patet de nivibus Alp: &c. XV. Q. 6. Cur mang nive lotae sordes & impuritates quasdam contrahamt? xivis licet haut contemnendum usum esse fateamur & imprimis veteriboad id destinatum, ut lavandis manibo pedibusque nive dicarent ad servorem aestumque partium refrigerandum aut emendandum. Nihilominùs tamen hoc incommodi ex nive sequitur, quod haud parùm stas, quibus adhibetur, partes sordidas reddat. Scilicet terrestres nimipartes admixtae sunt, quae inquinant magis quàm mundant. Membaergò illa, quibus nixapplicatur, haerentes terrestres particulas recipiunt & lotione vel fricatione in profundiorem cutis complexum insinuant, unde tandem fieri non potest, quin variae sordes auferantur. Cur Bulimia vel vehementior edendi impetus XVI. in nive ambulantes potissimùm infestet? Dedimus jam nivi suas laudes: Salem in nive esse diximus, quô putredinem inhibeat & remedia praesentissima contra quosque morDiximus quomodo bos putridos etiam pestilentiales afferat. herbarum noxas in agris velut narcoticâ quâdam vi sopiat ac sistat. Adjicimus & id, quod corpora septentrionalium faciat robustissima & floridum calorem & succiplenum colorem apud ipsos conservet, ut hoc nomine infinito intervallô orientalium etiam superent felicitatem. Est tamen quod jam de nivis laude atque usù deminuere videtur, nimirùm cùm vim quandam famis intolerabilem viatoribo imprimat, ac ad perpetuum edendi appetitum praeparet; sed neque hoc ab omni parte contemnendum in nive est. Age autem dispiciamus unde hujus rei ratio arcessenda sit. Nonnulli à sale, qui in nive est, provenire persvasi sunt. Nos breviter dicimus, omnium frigidorum illam naturam esse, ut ad largiter edendum disponant, quandoquidem enimfrigida internum calorem ventriculi cogunt, faciunt, ut alimenta tantà fortius consumantur; non mirum ergo est eos, qui perpetuum per nivosa iter conficiunt caninâ hâc fame infestari, quoniam frigidi nivis halitus calorem foràs dispersum intimè cogunt, porosque exteriores planè claudunt, ut spiritus insitus reliquique influentes citissimè nutrimentum incidant, consumant ac inpartes corporis convertant, unde non potest non fames solitô major excitari. XVII. Q. 8. Cur nix oculis oppidò noceat?

---

Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive.
