# De nive 2

Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/2

PRAEFATIO! Am abundans naturae thesaurus est, ut subdubitem, an rerum omnium rationes quis quam subducere, nedum intelligere possit Et imprimis adeò ferax hîc Μετεωρολογία est, ut quantum ejus cognitionem humana necessitas desiderat, tantum in accuratè cocognoscendo deficiat. Amor tamen in studianaturae singularis effecit, ut nihil sit, quod huic tributurumme existimem; Aggredior igitur Nivem, praestantissimum Dei parentisque Naturae munus, magnamque spem habeo, fore, ut ex his molestiis, quae nivis considerationi natunobjecit, comite labore elucter, & perspiciendum aliis praebeam, quid & de Nive sentire nos oporteat, & quàm haud sterilis illius cognitio aestimanda veniat; Quô nomine imprimis eos respicimus, qui cum meteorum hoc non satis intelligunt, suam salutem saepè in discrimen adducunt. Interest aimprimis Georgiae, Oeconomiae, Astrologiae aliarumque artium, quas usus sic vocare jussit, ut nivem cognoscant. Segetes Nix alit, terramque fovet & operimentum hortorum eamporumque utilissimum est. Λοξὸς ille κύκλος quem per duodena regit Sol aureus astra, suique obliquâ suâ latione omnium mutationum in mundo lifero autor est, à Nive ita corrigitur & dirigitur, ut ab ejus Ioxis frustrà nobis metuamus.

---

Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive.
