Latin
4
Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 4
Unproofread scanNot analysed yet
II. Tempestivè ergò tempore hóc, quó nivis abundè est, definitionem Nivis, quam pedibus quotidiè terimus, aggredimur, ne praestantissimum hyemis munus aut ignorâsse, aut praeteriisse videamur. III. Est itaque Nix, si essentiam spectes, Meteorum aqueum ex resolutione nubis in minutissimas guttas à corpusculis acriore frigore praeditis, in mediâ aeris regione ut plurimùm spissatas constans, &versùs terram delabens. IV. Meteorum dicimus, quia Μετέωρον est &altè suspensum, quamvis tamen non omne meteorum â loco sic dicatur, hietamen ea significationis ratio haud aliena est. Nam apud praestantissimos quoque Scriptores μετέωρον quandoque inssabile tantùm notat, non praecisè altè suspensum, quamvis plurimi universalem vocis hujo interpretationem approbent. Imò Meteora hîc dici possunt, quasi digna, quae erectô animô probè suspiciamus, cum suspensi quasi teneamur in contemplandis his causarum naturalium affectibus, qualem sensum &praedicta vox haud rarò infert; rectè ergò B. noster Sperlingius Meteora inquit, non omnia elevatasunt, Synops. Phys. Aqueum vocatur &quidem â potiori, quia aqua in nive dominari videtur, quod ex colliquatione nivium patet, nec tamen excludenda terra, partes enim terrestres in Nive esse &docet lotio manuum, quae ex nive facilè sordes contrahunt ex terrestribus particulis natas; Et testatur hoc facilis aquarum congelatio, quae promptè interventû terrestrium corpusculorum, utpotè ad facilem coagulationem, congelationem &fluxum aquae intercipiendum aptorum fieri potest. Patet autem hoc indè, quia Nix non aequè facilè ac grando propter adhaerentes partes terrestres resolvitur in aquam. Aerem tamen quoque adesse infiniti nivis poruli satis produnt. Imè &ipsa levitas indiciô est, aerea in nive esse corpuscula. Levitas autem &vera &absolutè dicta aeris affectio est, uti suô tempore contra Magnenum, Franciscum de Mendoza, Lipsdorpium &complures modernos alios pro re natâ demonstrabitur. Imò &contra ipsum Keplerum hoc asserimus, quippe qui in eo totus est, ut nulla corpora in mundo gravia aut levia absolutè dicta esse asserat ad vindicandum terrae motum. Confer eundem in epit. Astron. l. 1. p. 98. 99. &seqq.