# De nive 5

Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/de-nive/5

Sed nec ignis planè excludendus est, uti incomparabilis Athanasius Kincherus observavit; & patet, quia meteora sunt accidentia effluviorum mistorum. Oportet ergò ut mistio ex omnibus corpusculis miscibilibus constet. Praetereà hoc constat ex glaciei comparatione, quae multo frigidior Nive est, neque tamen ab omnibus igniculis aliena est, unde & certo artificio Chymico imprimis ignem inde extrahi posse, dudum ante nos observatum est. Verùm igniculi hi non liberi, sed ligati sunt, & pręvalente externô frigore constricti atque in interiores mixti nexus compulsi, neque enim terrae & aquae partes cohaerere aut coire possent, nisi ignis aliquid iuterveniret. Conjici idipsum potest ex ipsâ aquâ calidâ, quae tantò promptiùs congelatur, quantò plures atomos igneas habet, illae ergo superventu frigoris non omnes statim expelluntur, sed intrinsecus constringuntur, ut operari liberè non possint. Ignis ergò intùs compulsus facilè rem condensari permittit, cùm adversus hostem vires non habeat. Nec minus quoque hoc comprobat Crystalli nativitas. Crystallus habet ignem quia ignem ex eo elicere licet, ut vel vulgari experimento constat. Et tamen Crystallus in frigidissimis locis praesentibus principiis Chymicis ac frigida corpuscula solidantibus, ad duritiem minerali debitam redigitur, ortusque felix subit auspicium. VI. Porrò dicimus ex resolutione nubis &c. Scilicet materia nivis nubes est, proxima inquam, uti vapor est remota, ea nubes in aere suspensa (propter partes aereas) est, jam verò delapsura ob partium aquearum & terrestrium conditionem atque ob ingenitam similis unionem. Nam redit ad dominum, quod fuit ante suum. Adde, quòd potiores atomi igneae, quae nubem nivis materiam sursum vehebant, expressae rumam meditentur & descensum. Nubes ità descensura solvitur, & ad pluviales guttulas paratur. Harum autem descensum praevenit acrius frigus (quod testantur massularum nivalium uniones) & pro guttulis pluviis massulas nivales elaborat congelat & cum quâdam successione constipat.

---

Konrad Samuel Schurzfleisch (with Johann Georg Hofmann), De nive. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_nive.
