Latin
9
Konrad Samuel Schurzfleisch, De nive 9
Unproofread scanNot analysed yet
Adhaec color ille nivis non exsolâ reflexione est, sed realis &μὴ Θαινόμενος, siquidem &nix realiter disgregat visum &realiter oculos per nivosa euntium afficit &manibus trita diutiusque compressa stabilem albediné retinet. Undè argumentamur: Quicquid disgregat visum realiter, est album. Sed antecedens est, E. nec minus consequens. Reliquum ergò est, albedinem hanc â sulphure, ut vocant, albo derivari. Sulphur enim omninò in nive est. Hinc &nix aliquâ caliditate sulphuri respondet; Sulphur a. igni. Quapropter non est dubium, Chymicos &sulphuris aliquid &salis quippiam ex nive extrahere posse. Quippè quod &ipsi ex glacie &Crystallo excitare nôrunt. Dudum hoc observavit incomparabilis ille, qui fastigium eruditionis humanae excessisse videtur, Athanasius Kircherus, qui l. 2. Art. Magn. in nive congelandâ concurrere ait moderatum frigus cum sale (nam hic principium coagulationis est) &spiritum calidum, qui sulphuri respondet. Id quod patet ex effectum nivis, qui calorem testatur, ut qui hoc negare ausit, planè obbrutuisse persuasus sim. Prodidit sanè experientia superiori Germaniae bellô Gallicos Milites nive abditos securè à frigoris injuriâ delituisse. Sic &memorant alii non contemnendae autoritatis Viri, in tertium usque diem multos sub nivibus tanquam tegumentô jacuisse incolumes; vel pueri nórunt immersas nivibus manus vehementer incalescere &ruborem prae ardore contrahere. Imò dum globulos nivales conficiunt, uri quasi manus videntur, &tantò magis, quantò calidiora intrant hypocausta, ubi atomi fornacis igneae subitò erumpentes &repentinâ invasione atomis nivis ex calore &frigore utcunque mixtis cum impetu se unire volentes dolorem haud parvum excitant. Subita enim haec mutatio noxia est. Atque ità explica hoc Maronis I. Georg: Penetm. bile uist eisilisgil. uii. aut iii. uichl, sunis ilits illi hnisen intnuits reg dinseinp ijilum nsius Balorest iesunt, iputfadic hgualis inmtr indi Alporqu auplegr alspit. Inihatre lissiilfici irinsnlststr ilin taillefrigus adurit. Sed nec Ipsae mulierculae ignorant, aquâ frigidâ loum (ob aliquid ignis) &foràs euntem magis incalescere, quàm qui calidâ se elavat, sic &conjectante Simlero de descript. Alp.