Latin
C. S. SCHVRZFLEISCHII EPISTOLAE., II. IO. GEORGIO BOERNERO, IC. DRESD.
Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
ADmodum doleo vicem optimi patris. Precor, ut quam primum convalescat. Atque id ex animo precor. De statu meo scias, laborare de professione Politices extra ordinem mihi assignanda. Salarium non expecto, si munus, quod Praetorius gessit, consequi liceat. Si non liceat, aliquid tamen salarii abnuere non possem. De quo moneas consultissimum virum, D. Iacobi. Nunciatur mihi Berolino, Dreierum, Syncretistam, sic male rem gessisse, ut carceri sit inclusus, cum elabi fuga voluisset omniumque P. O. odia conflavisset. Interim salutaris a convictoribus, a me rogaris, ut conserves pristinam benevolentiam ac amorem, et instes apud Lycurgum, causam ut meam agat: quo nomine aeternum illi me debitorem profitebor. Vale. Eidib. Ian. CIC ICC LXXI.