Latin
C. S. SCHVRZFLEISCHII EPISTOLAE., CCCXXXI. ADAMO CASPARI DE ARZAT, CONSIL. VRATISLAV.
Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores 1.331
Unproofread scanNot analysed yet
NVnquam ausus fuissem ad te scribere literas, nisi Godofredus Kuffender, eleganti et modesto ingenio iuvenis, hoc mihi negotium dedisset, qui, me auctore, summum in sapientiae studiis honorem recte ac sine repulsa obtinuit, non qui inanis iactantiae, sed verae atque solidae laudis incitamentum esset. Iraque merogavit Ordinis praesidem praemiisque dandis praefestum, darem hoc petitioni suae et tibi commendarem. Vnum vero te et crebro memorat, et grata mente collaudat benefastorem, qui nullam iuvenis ornandi occasionem praetermiseris omniaque eius commoda pro eo, ac fieri potuisset, curaveris. Qua in re cum illi gratulor, tum ego nomine ipsius te obtestor, uti perseveres in ea benevolentia et subsidia, quibus indiget, constituas, ut ad metam, quam sibi proposuit, posuit, feliciter contendat. Quo facies, ut ille tuus cliens perpetuus, ego tanti beneficii praedicator sim futurus. Quod, opto, ut uterque nostrum consequatur et non modo tu verum etiam tota Respublica Vratislaviensis, tuis curis atque consiliis, sub Augustissimo Leopoldo floreat atque hunc fructum capiat feliciter ac retineat constanter. d. II. Mai. CIC ICC LXXVI.