Latin
2.1 to 2.2
Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores 2.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPistolae, quas in praesens cum orbe literato multorum rogatu communicamus, auctorem agnoscunt celeberrimum Virum et in omni eruditionis genere versatissimum, C. S. SCHVRZFLEISCHIVM, quas ideo diutius conspectui eruditorum subtrahere noluimus, quoniam in illis multa continentur, quae faciunt ad Patriae statum, superiorum in primis annorum, exquisitius cognoscendum, quaeve subinde curiosis lectoribus suppeditant, quid statuendum sit de viris, nostra aetate cum rerum civilium cognitione insignibus, tum variae eruditionis gloria maxime claris. Non inficiamur quidem, quasdam voces reperiri in his literis, quae aureum latinitatis saeculum redolere non videantur: sed scias, humanissime Lector, auctorem, exquisitissimum ceteroquin germanac latinitatis artificem, nunc vero ob muneris rationem, quod sustinet, gravissimis negotiis districtum, huic epistolarum collectioni ultimam non admovisse manum ac praeterea scribendi genus, quod maximam partem publicas res complectitur, nullum alium exprimendi characterem requisivisse. SCHVRZFLEISCHII nomen Tibi probe erit cognitum ac reliqua eius scripta, incomparabili prorsus eruditione referta ac veterum more confecta, haud quaquam notitiam tuam effugient. Idcirco nulli dubitamus, te prudenter omnia in benigniorem partem interpretaturum esse, quae quodammodo a Veterum norma recedere videantur. Ordinis rationem eam observimus, quam nohis anni et menses suppeditarunt, posthabita muneris dignitatisque amplissimae considemtione, qua praeter ceteros illi in luce publica ac huius mundi theatro eminent, ad quos fuerunt exaratae. Cognosces omnino ex his epistolis divinioris animi indolem, quae admodum mature in SCHVRZFLEISCHIO eluxit, et exquisitum scribendi genus, quod ne primis quidem annis publicae functioni admotus potuit celare. Laudantur ab eruditis epictolae a Rolando Maresio, celeberrimo Gallo, conscriptae, quoniam in illis auctor studeat germanae latinitatis nitori ac praeterea de rebus, ad statum sui temporis publicum reique literariae pertinentibus, agat et non raro de scriptoribus, qui temporibus antiquissimis patrumque nostrorum memoria eruditionis laude inclaruerint, paullo liberias disserat.