Latin
2.2.7 to 2.2.9
Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores 2.2.7-9
Unproofread scanNot analysed yet
At, ne schurzfleischianae menti quicquam deesset, ipsos Orientis fontes adiit, ac Theologorum scripta, Patrum praecipue antiquiorum, et Ecclesiae annales, improba cura serutatus est, magnamque iniecit Calovio et Meisnero sui admirationem, quorum alterum ob venerabilem Antistitis auctoritasem, graviratem in dicendo, constantiam adversarios refellendi, ardoremque singulare contra novas in Ecelefia opiniones, alterum vero ob prudentiam, mores compositos, mentem tranquillam, eruditionem excellemem et elegantem, et subtile discernendi genus, magna veneratione suspexit. Animum a Mezentiis prorsus habuit alienum, nullumque genus hominum magis odio prosecutus est, quam DEI sacrorumque contemtores: superstiones cultusque inania fugiebat, caerimonias autem ab antiquis Ecclesiae temporibus observatas laudabat, inque plebis gratiam conservandas esse, semper svadebat. Qui iamiam intra penetralia domestica, et in poetarum ultimisque omnium gentium thesauris, universum terrarum orbem mente ac cogitationibus perlustraverat, is ipse, Vlysseo conatu peregrinandi desiderio tactus, multas urbes ac regiones peragravit, et plurimorum hominum in Europa mores ac instituta penitus cognovit: Batavorum Athenaea, illustres ibidem eruditionis Atlantes, et urbes, nitore commerciisque enitentes, visitavit; Britonum saevam ac inconstantem mentem, et inusitatam Isaaci Vossii eruditionem, propius conspexit; Gallorum fluxos mores ac levitatem, Valesiorumque facilitatem, Lutetiae animad vertit; Italorum fraudes, et callidas decipiendi, exterisque illudendi, astutias expertus est; ubique celeberrimos viros, et abstrusa bibliothecarum scrinia, codicesque inspexit, indeque ingentem doctrinae thesaurum sibi collegit, domumque reportavit. In itinere innotuit Principibus, summisque mundi Rectoribus, et, dum Vindobonae esset, illustris Lambecii commendatione ad ipsum Augustum invictissimi et gloriosissimi Leopoldi alloquium quam clementissime pervenit, cui ex vetusto Murensi Chronico origines Habspurgicas explnavit, ab eoque deinde binis epistolis honoratus fuit. Florentissima Venetorum Respublica ad Amplissimum et Illustrissimum Senatus sui consessum SCHVRZFLEISCHIVM admisit, eiusque eruditam, omnique prudentia conditam allocutionem benevola auscultatione excepit: Cosmus Florentiae, ex innata Mediceorum erga litteratos benevolentia, et elogio percelebris Magliabechii, eum audivit, suamque operam desideravit: ipse Innocentius XI. CONRADVM, comitibus Norisio, Schelstrateno et Fabretto, vidit: Invictissimus Prussorum Fridericus, Serenissimus Virtembergensium Dux, illustres ac praepotentes Batavorum Ordines, eum, secum commorandi gratia, solicitarunt, haudquaquam tamen expugnarunt. Amor in suam Vitembergam Saxoniamque praevaluit, eumque clementissimum Saxoniae Ducis Vinariensis, generosi Doctorum litterarumque Maecenatis, mandatum flexit, cuius Aula eo acerbius luctuosum SCHVRZFLEISCHII fatum perferet, quo flagrantiore desiderio subinde eius praesentiam, et exoptata in studiorum incrementis consilia desideravit, et in posterum quoque desiderabit. Tot tantaque solidae eruditionis ornamenta conciderunt cum Schurzfleischio, qui Fratri exoptato, Nominisque felici propagatori, sectatoribus et defensoribus, auditoribus prostratis, et in universum eruditis, perpetuum desiderium reliquit, cuius obitu silent Musae, Eloquentia obmutescit, Mathesis, Grammatica, Poesis et Historia, expallescunt, ac divina sapientia, Hippocrates et Papinianus, universa antiquitas, curiosum numerum studium, quin ipse Livius, Sleidanus et Thuanus, et tot mutua inter saeculi ornamenta litterarum commercia, lacrimas effundunt, lamentantur, et sine solatii aucupio iacturam Academiae perdilectae, et totius Parnassi, deplorant.