# Epistolae Selectiores 2.3-4

Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores, 2.3 to 2.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/epistolae-selectiores/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/epistolae-selectiores/2.3

Profecto non minorem eruditorum applausum elicient Cl. Auctoris nostri epistolae, cum non sint steriles rebusque destitutae; sed comprehendant multa, eaque prorsus exquisita, quae superiorum historiae annorum lucem afferunt et curiosis lectoribus arcana solidioris eruditionis pandunt et tandem Maresianas styli elegantia scribendique concinnitate longe multumque vincunt. Sapienter iudicavit Desiderius Erasimus, rem esse maximis periculis involutam publicae luci vivum committere eas epistolas, quae exprimant doctorum virorum mores mentiumque characteres: eamque ob causam notat Bernardum, religiosissimum illum sodalitatis suae regulum, quod nondum mortalium numero exemptus suas epistolas in publicum prodire permiserit. At enimvero confestim eos auctores prudenter excusat, quorum ingenii monimenta, cum aliis apertius communicata, vel ipsis dominis invitis prodeant ac publico doctorum conspectui exponantur. De industria ceteroquin, quo melius magnorum virorum honori consuleremus, multorum nomina expunximus, quod in Scaligerianis et Casaubonianis, quarum clavem eruditis suppeditavit Paullus Colomesius, factum quoque esse animadvertimus; quoniamque existimavimus, ex diligenti epistolarum evolutione facillime eos viros, de quibus paullo liberius pronuncietur, detegi, ac clare auctoris mentem internosci pesse. Vale, Benevole Lector, tuaque benevolentia bibliopolas complecti ne dedignare, ab amplissimo auctore in posterum alios post alios excelsissimi ingenii foetus expecta. Vitembergae, IV. Kal. Octobr. CIC ICC XCIX.

---

Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schurzfleisch_epistolae_selectiores.xml.
