# Epistolae Selectiores 3

Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores, PRAEFATIO ALTERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/epistolae-selectiores/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/konrad-samuel-schurzfleisch/epistolae-selectiores/3

REdeunt ad te nova facie C. S. SCHVRZFLEISCHII epistolae selectiores, sub proximi exitum seculi primum publicatae. Etsi autem easdem plane vides literas, quas, primo indutas habitu, huc usque cognosti: tamen non dubitamus, quin iterum nunc editas magis sis probaturus. Audivimus enim saepe, et inviti audivimus, multorum de omissis multis magnorum Virorum nominibus querelas. Hisce nullum amplius locum superesse voluimus, qui id dederimus operam, ut, epistolis primum evulgatis cum codice Auctoris MS. collatis, cum nomina Virorum redderemus omnium, tum alias quoque lacunas suppleremus. Qua ex re sicut multum affusum lucis, ita plus simul gratiae conciliatum operi putamus. Praeterea, non injucundum tibi fore, speravimus, BENEVOLE LECTOR, si eadem opera memoriam Polyhistoris tecum communicaremus, a Cl. Successore tabulis funebribus accurate, luculenterque expressam. Vale iterum, LECTOR BENEVOLE, tuaque me, tibi devotum, benevolentia complecti ne desiste. Vitembergae, VI. Kal. Octobr. A. CIC ICCCXI. G. ZIMMERMANNVS. C. S.

---

Konrad Samuel Schurzfleisch, Epistolae Selectiores. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Schurzfleisch_epistolae_selectiores.xml.
