Latin
1
Lactantius, Aenigmata 1
Unproofread scanNot analysed yet
Hæc: quoque Symphosius de carmine lusit [inepto; Sic tu, Sexte, doces, sic te deliro magistro. Annua Saturni dum tempora festa redirent, Perpetuo semper nobis solemnia ludo, Post epulas lætas, post pocula dulcia mensæ Miras inter vetulas puerosque loqnaces, Com streperet late madidæ facundia linguæ: Tum verbosa coliors studio sermonis inepti Nescio quas passim magno de nomine nugas Est meditata diu, sed frivola multa locuta. Nec mediocre fuit magni certaminis instar, Ponere diverse, vel solvere quæque vicissim. Ast ego ne solus foede tacuisse viderer, Qui nihil attuleram mecum quod dicere pos- [sem,