Latin
Lines 95-140
Lactantius, De ave phoenice 95-140
Not analysed yet
Interea corpus genitali morte peremptum
Aestuat et flammam parturit ipse calor,
Aetherioque procul de lumine concipit ignem:
Flagrat et ambustum soluitur in cineres.
Quos uelut in massam cineres umore coactos
Conflat; et effectum seminis instar habet.
Hinc animal primum sine membris fertur oriri,
Sed fertur uermi lacteus esse color:
Creuerit immensum subito cum tempore certo
Seque oui teretis colligit in speciem,
Inde reformatur quali fuit ante figura
Et Phoenix ruptis pullulat exuuiis:
Ac uelut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
Mutari tineae papilione solent.
Non illi cibus est nostro consuetus in orbe
Nec cuiquam implumem pascere cura subest;
Ambrosios libat caelesti nectare rores,
Stellifero tenues qui cecidere polo.
Hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
Donec maturam proferat effigiem.
Ast ubi primaeua coepit florere iuuenta,
Euolat ad patrias iam reditura domus.
Ante tamen, proprio quicquid de corpore restat,
Ossaque uel cineres exuuiasque suas,
Vnguine balsameo murraque et ture soluto
Condit et in formam conglobat ore pio.
Quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem
Inque ara residens ponit in aede sacra.
Mirandam sese praestat praebetque uidenti
Tantus aui decor est, tantus abundat honor.
Principio color est qualis sub sidere caeli
Mitia quem corio punica grana tegunt;
Qualis inest foliis, quae fert agreste papauer,
Cum pandit uestes Flora rubente polo.
Hoc umeri pectusque decens uelamine fulget,
Hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent;
Caudaque porrigitur fuluo distincta metallo,
In cuius maculis purpura mixta rubet;
Alarum pennas lux pingit discolor, Iris
Pingere ceu nubes desuper acta solet;
Albicat insignis mixto uiridante smaragdo
Et puro cornu gemmea cuspis hiat;
Ingentes oculos credas geminos hyacinthos,
Quorum de medio lucida flamma micat;
Aptata est toto capiti radiata corona
Phoebei referens uerticis alta decus;