Latin
10.1 to 10.7
Lactantius, De Ira Dei 10.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui nolunt diuina prouidentia factum esse mundum. aut principiis inter se temere coeuntibus dicunt esse concretum aut repente natura extitisse, naturam uero, ut Straton ait, habere in se uim gignendi et minuendi, sed eam nec sensum habere ullum nec figuram, ut intellegamus omnia quasi sua sponte esse generata, nullo artifice nec auctore. utrumque uanum et inpossibile. sed hoc euenit ignorantibus ueritatem, ut quiduis potius excogitent quam id sentiant quod ratio deposcit. primum minuta illa semina, quorum concursu fortuito cohaesisse mundum locuntur, ubi aut unde sint quaero. quis illa uidit umquam? quis sensit? quis audiuit? an solus Leucippus oculos habuit? solus mentem? qui profecto solus omnium caecus et excors fuit, qui ea loqueretur quae nec aeger quisquam delirare nec dormiens posset somniare. quattuor elementis constare omnia philosophi ueteres disserebant. ille noluit, ne alienis uestigiis uideretur insistere, sed ipsorum elementorum alia uoluit esse primordia quae nec uideri possent nec tangi nec ulla corporis parte sentiri. tam minuta sunt' inquit 'ut nulla sit acies ferri tam subtilis qua secari ac diuidi possint'. unde illis nomen inposuit atomorum. sed occurrebat ei quod, si una esset omnibus eademque natura, non possent res efficere diuersas tanta uarietate quantam uidemus inesse mundo. dixit ergo esse leuia et aspera et rotunda et angulata et hamata. quanto melius fuerat tacere quam in usus tam miserabiles, tam inanes habere linguam! equidem uereor ne non minus delirare uideatur qui haec putet refellenda, respondeamus tamen uelut aliquid dicenti. si leuia sunt et rotunda, utique non possunt inuicem se adprehendere, ut aliquod corpus efficiant, ut si quis milium uelit in unam coagmentationem constringere, lenitudo ipsa granorum in massam coire non sinat.