Latin
10.17 to 10.24
Lactantius, De Ira Dei 10.17-24
Unproofread scanNot analysed yet
quis hunc putet habuisse cerebrum, cum haec diceret nec uideret sibi esse contraria? nihil enim per atomos fieri exinde apparet, quod semen cuiusque rei certum est, nisi forte ignis et aquae naturam ex atomis esse credemus. quid quod durissimi rigoris materiae si ictu uehementiore conlidant, ignis excutitur? num in ferro aut silice atomi latent? quis inclusit? aut cur sua sponte non emicant? aut quomodo semina ignis in materia frigidissima permanere potuerunt? mitto silicem ac ferrum. orbem uitreum plenum aquae si tenueris in sole, de lumine quod ab aqua refulget ignis accenditur etiam in durissimo frigore. num etiam in aqua ignem esse credendum est? atquin de sole ignis ne aestate quidem accendi potest. si cerae inhalaueris uel si uapor leue aliquid attigerit, aut crustam marmoris aut laminam, paulatim per minutissimos rores aqua concrescit. item de halitu terrae aut maris nebula existit: quae aut dispersa umefacit quidquid texerit, aut collecta in arduos montes (et) in sublime uento rapta stipatur in nubem atque imbres maximos deicit. ubi ergo dicimus liquores atomos esse? num in uapore ? num in halitu ? num in uento ? atquin nihil potest consistere in eo quod nec tangitur nec uidetur. quid ergo de animalibus loquar, in quorum corporibus nihil sine ratione, sine ordine, sine utilitate, sine specie figuratum uidemus, adeo ut sollertissima et diligentissima omnium partium membrorum- 20 que discriptio casum ac fortunam repellat? sed putemus artus et ossa et neruos et sanguinem de atomis posse concrescere: quid sensus cogitatio mens memoria ingenium, quibus seminibus coagmentari possunt? 'minutissimis' inquit. sunt ergo alia maiora. quomodo igitur insecabilia? deinde, si ex inuisibilibus sunt quae non uidentur, consequens est ut ex uisibilibus sint quae uidentur. cur igitur nemo uidet?