Latin
10.48 to 10.53
Lactantius, De Ira Dei 10.48-53
Unproofread scanNot analysed yet
quod si uerum sit, derisi ergo ab antiquis sapientibus sumus. quod si fallendi nostri atque adeo totius generis humani causa commenti sunt religionem, sapientes igitur non fuerunt, quia in sapientem non cadit mendacium. sed fuerint sapientes: quae tanta felicitas mentiendi, ut non modo indoctos, sed Platonem quoque ac Socratem fallerent et Pythagoram Zenonem Aristotelem, maximarum sectarum principes, tam facile deluderent? est igitur diuina prouidentia, ut senserunt hi omnes quos nominaui: cuius ui ac potestate omnia quae uidemus et facta sunt et reguntur. nec enim tanta rerum magnitudo, tanta dispositio, tanta in conseruandis ordinibus temporibusque constantia aut olim potuit sine prouido artifice oriri aut constare tot saeculis sine incola potenti aut in perpetuum gubernari sine perito ac sentiente rectore: quod ratio ipsa declarat. quidquid est enim quod habet rationem, ratione sit ortum necesse est. ratio autem sentientis sapientisque naturae est, sapiens uero sentiensque natura nihil aliud potest esse quam deus. mundus autem quoniam rationem habet qua et regitur et constat, ergo a deo factus est. quod si est conditor rectorque mundi deus, recte igitur ac uere religio constituta est: auctori enim rerum parentique communi honos ueneratioque debetur.