Latin
13.5 to 13.11
Lactantius, De Ira Dei 13.5-11
Unproofread scanNot analysed yet
luna quoque nocturni temporis gubernatrix amissi ac recepti luminis uicibus menstrua spatia moderatur et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis inlustrat, ut aestiua itinera et expeditiones et opera sine labore ac molestia confici possint, siquidem nocte leues melius stipulae, nocte arida prata tondentur. astra etiam cetera uel ortu uel occasu suo certis stationibus opportunitates temporum subministrant. sed et nauigiis, quominus errabundo cursu per inmensum uagentur, regimen praebent, cum ea rite gubernator obseruans ad portum destinati litoris peruehatur. uentorum spiritu attrahuntur nubes, ut sata imbribus inrigentur, ut uites fetibus, arbusta pomis exuberent. et haec per orbem uicibus exhibentur, ne desit aliquando quo uita hominum sustineatur. at enim ceteras animantes eadem terra nutrit et eiusdem fetu etiam muta pascuntur. num etiam mutorum causa deus laborauit? minime, quia sunt rationis expertia. sed intellegimus et ipsa eodem modo in usum hominis a deo ficta partim ad cibos partim ad uestitum partim ad operis auxilia, ut clarum sit diuinam prouidentiam rerum et copiarum abundantia hominum uitam instruere atque ornare uoluisse, ob eamque causam et aerem uolucribus et mare piscibus et terram quadrupedibus inpleuit. sed Academici contra Stoicos disserentes solent quaerere cur, si omnia deus hominum causa fecerit, etiam multa contraria et inimica et pestifera nobis reperiantur tam in mari quam in terra. quod Stoici ueritatem non perspicientes ineptissime reppulerunt. aiunt enim multa esse in gignentibus et in numero animalium quorum adhuc lateat utilitas, sed eam processu temporum inuentu<i>ri, sicut iam multa prioribus saeculis incognita necessitas et usus inuenerit. quae tandem utilitas potest in muribus in blattis in serpentibus reperiri, quae homini molesta et perniciosa sunt? an medicina in his aliqua latet? quae si est, inueniatur aliquando, nempe aduersus mala, cum id illi querantur, esse omnino malum!