Latin
14.3 to 14.6
Lactantius, De Ira Dei 14.3-6
Unproofread scanNot analysed yet
si ergo deus hominem suum uoluit esse cultorem ideoque illi tantum honoris attribuit, ut rerum omnium dominaretur, utique iustissimum est et deum qui tanta praestiterit amare et hominem qui sit nobiscum diuini iuris societate coniunctus. nec enim fas est cultorem dei a dei cultore uiolari. unde intellegimus religionis ac iustitiae causa esse hominem figuratum. cuius rei testis est Marcus Tullius in libris De legibus ita dicens: sed omnium quae in doctorum hominum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. quod si est uerissimum, deus ergo uult omnes homines esse iustos id est deum et hominem caros habere, deum scilicet honorare tamquam patrem, hominem diligere uelut fratrem; in his enim duobus tota iustitia consistit. qui ergo aut deum non agnoscit aut homini nocet, iniuste et contra naturam suam uiuit et hoc modo inrumpit institutum legemque diuinam.