# De Ira Dei 15.3-10

Lactantius, De Ira Dei, 15.3 to 15.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/15.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/15.3

sic et nos ex duobus aeque repugnantibus conpacti sumus, anima et corpore, quorum alterum caelo adscribitur, quia. tenue est. et intractabile, alterum terrae, quia conprehensibile est: alterum solidum est et aeternum, alterum fragile atque mortale. ergo alteri bonum adhaeret, alteri malum, alteri lux uita iustitia. alteri tenebrae mors iniustitia. hinc extitit in hominibus naturae suae deprauatio, ut esset necesse constitui legem qua possent et uitia prohiberi et uirtutis officia imperari. cum igitur sint in rebus humanis bona et mala, quorum rationem declaraui, necesse est in utramque partem moueri deum, et ad gratiam, cum iusta fieri uidet, et ad iram, cum cernit iniusta. sed occurrit nobis Epicurus ac dicit: 'si est in deo laetitiae adfectus ad gratiam et odii. ad iram, necesse est habeat et timorem et 5 libidinem et cupiditatem ceterosque adfectus, qui sunt inbecillitatis humanae'. non est necesse ut timeat qui irascitur aut maereat qui gaudet: denique iracundi minus timidi sunt et natura laeti minus maerent. quid opus est de humanis adfectibus dicere, quibus fragilitas nostra succumbit? consideremus diuinam necessitatem, nolo enim naturam dicere, quia deus numquam creditur natus. timoris adfectus habet in homine materiam, in deo non habet. homo quia multis casibus periculisque subiectus est, metuit ne qua uis maior existat quae illum uerberet spoliet laceret adfligat interimat, deus autem, in quem nec egestas nec iniuria nec dolor nec mors cadit, timere nullo pacto potest, quia nihil est quod ei uim possit adferre. item libidinis ratio et causa in homine manifesta est. nam quia fragilis ac mortalis effectus est, necessarium fuit alterum sexum diuersumque constitui cuius se permixtione suboles effici posset ad continuandam generis perpetuitatem. haec autem libido in deo locum non habet, quia et fragilitas et interitus ab eo alienus est, nec ulla est apud eum femina cuius possit copulatione gaudere, nec successione indiget qui semper futurus est.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
