# De Ira Dei 16.8-9

Lactantius, De Ira Dei, 16.8 to 16.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/16.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/16.8

quae profecto nisi habeat, humana uita turbabitur atque ad tantam confusionem deueniet status rerum, ut contemptis superatisque legibus sola regnet audacia, ut nemo denique tutus esse possit nisi qui uiribus praeualeat: ita quasi communi latrocinio terra omnis depopulabitur. nunc uero quoniam et mali poenam et boni gratiam et adflicti opem sperant, et uirtutibus locus est et scelera rariora sunt. at enim plerumque et scelerati feliciores sunt et boni miseriores et iusti ab iniustis inpune uexantur. considerabimus postea cur ista fiant: interim de ira explicemus, an sit aliqua in deo, utrum nihil curet omnino nec moueatur ad ea quae inpie geruntur.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
