Latin
17.14 to 17.15
Lactantius, De Ira Dei 17.14-15
Unproofread scanNot analysed yet
haec est ira de qua superius diximus iniusta, quae etiam mutis inest, in homine uero cohibenda est, ne ad aliquod maximum malum prosiliat per furorem. haec in deo esse non potest, quia inlaesibilis est, in homine autem, quia fragilis est, inuenitur. inurit enim laesio dolorem et dolor facit ultionis cupiditatem. ubi est ergo ira illa iusta qua mouentur aduersum delinquentes ? quae utique non est cupiditas ultionis, quia non praecedit iniuria.