# De Ira Dei 17.17-21

Lactantius, De Ira Dei, 17.17 to 17.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.17

necesse est enim bono ac iusto displicere quae praua sunt, et cui malum displicet, mouetur, cum id fieri uidet. ergo surgimus ad uindictam non quia laesi sumus, sed ut disciplina seruetur. mores corrigantur, licentia conprimatur. haec est ira iusta: quae sicut in homine necessaria est ad prauitatis correctionem, sic utique in deo, a quo ad hominem peruenit exemplum. nam sicuti nos potestati nostrae subiectos coercere debemus, ita etiam deus peccata uniuersorum debet coercere. quod ut faciat, irascatur necesse est, quia naturale est bono ad alterius peccatum moueri et incitari. ergo ita definire debuerunt: ira est motus animi ad coercenda peccata insurgentis. nam definitio Ciceronis ira est libido ulciscendi non multum a superioribus distat. ira autem quam possumus uel furorem uel iracundiam nominare, haec ne in homine quidem debet esse, quia tota uitiosa est, ira uero quae ad correctionem uitiorum pertinet, nec homini adimi debet nec deo potest. quia et utilis est rebus humanis et necessaria.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
