# De Ira Dei 17.9-12

Lactantius, De Ira Dei, 17.9 to 17.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/17.9

sed facile est ferre contemptum. quid si fiant illa quae a Cicerone dicuntur? etenim quaero si quis pater familias liberis suis a seruo interfectis. uxore occisa, incensa domo, supplicium de seruo non quam acerrimum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanus et crudelissimus esse uideatur. quod si eiusmodi facinoribus ignoscere crudelitatis est potius quam pietatis, non est ergo uirtutis in deo ad ea quae iniuste fiunt non commoueri. nam mundus tamquam dei domus est et homines tamquam serui: quibus si ludibrio sit nomen eius, qualis aut quanta patientia est ut honoribus suis cedat, praua et iniqua fieri uideat et non indignetur? quod proprium et naturale est ei cui peccata non placeant. irasci ergo rationis est: auferuntur enim delicta et refrenatur licentia, quod utique iuste sapienterque fit. sed Stoici non uiderunt esse discrimen recti et praui, esse iram iustam, esse et iniustam, et quia medellam rei non inueniebant, uoluerunt eam penitus excidere. Peripatetici uero non excidendam, sed temperandam esse dixerunt: quibus in sexto libro Institutionum satis respondimus.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
