# De Ira Dei 18.1

Lactantius, De Ira Dei, Chapter 18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/18.1

'Quid opus est' inquiunt 'ira, cum sine hoc adfectu peccata corrigi possint?' atquin nullus est qui peccantem possit uidere tranquille. possit fortasse qui legibus praesidet, quia facinus non sub oculis eius admittitur, sed defertur aliunde tamquam dubium. nec umquam potest scelus esse tam clarum ut defensioni locus non sit, et ideo potest iudex non moueri aduersum eum qui potest innocens inueniri, cumque detectum facinus in lucem uenerit, iam non sua, sed legum sententia utitur.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
