Latin
19.1 to 19.5
Lactantius, De Ira Dei 19.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quoniam conpactus est, ut diximus, e duobus. animo et corpore. in altero uirtutes, in altero uitia continentur et inpugnant inuicem. animi enim bona, quae sunt in continendis libidinibus, contraria sunt corpori, et corporis bona, quae sunt in omni genere uoluptatum, inimica sunt animo. sed si uirtus animi repugnauerit cupiditatibus easque conpresserit. erit uere deo similis. unde apparet animam hominis, quae uirtutem diuinam capit, non esse mortalem. sed discrimen illud est quod cum uirtus habeat amaritudinem et sit dulcis inlecebra uoluptatis, uincuntur plurimi et abstrahuntur ad suauitatem. hi uero quia se corpori rebusque terrenis addixerunt, premuntur in terram nec adsequi possunt diuini muneris gratiam, quia se uitiorum labibus inquinauerunt. . qui autem deum secuti eique parentes corporis desideria contempserint et uirtutem praeferentes uoluptatibus innocentiam iustitiamque seruauerint. hos deus ut sui similes recognoscit. cum igitur sanctissimam legem posuerit uelitque uniuersos innocentes ac beneficos esse, potestne non irasci, cum uidet contemni legem suam, abici uirtutem, adpeti uoluptatem?