# De Ira Dei 19.7-9

Lactantius, De Ira Dei, 19.7 to 19.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/19.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/19.7

'odio inquit 'opus non est: semel enim statuit bonis praemium et malis poenam'. quod si aliquis iuste innocenterque uiuat et idem deum nec colat nec curet omnino, ut Aristides et Cimon et plerique philosophorum, cedetne huic inpune quod cum dei legi obtemperauerit, ipsum tamen spreuerit ? est igitur aliquid propter quod deus possit irasci tamquam fiducia integritatis aduersus eum rebellanti. si huic potest irasci propter superbiam, cur non magis peccatori qui legem cum ipso pariter latore contempserit ? iudex peccatis dare non potest ueniam, quia uoluntati seruit alienae, deus autem potest, quia ipse est legis suae disceptator et iudex: quam cum poneret, non utique ademit sibi omnem potestatem, sed habet ignoscendi licentiam.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
