Latin
2.3 to 2.9
Lactantius, De Ira Dei 2.3-9
Unproofread scanNot analysed yet
ex quibus omnibus gradibus, ut dixi, pronus est lapsus et facilis ad ruinam, nisi pedes inconcussa stabilitate figantur. de primo gradu eos excuti uidemus qui cum falsa intellegant, tamen uerum non inueniunt contemptisque terrenis fragilibusque simulacris non ad colendum se deum conferunt, quem ignorant, sed mundi elementa mirantes caelum terram mare solem ceteraque astra uenerantur. sed horum inperitiam iam coarguimus in secundo Diuinarum Institutionum libro. de secundo uero gradu eos dicimus cadere qui cum sentiant unum esse summum deum, idem tamen a philosophis inretiti et falsis argumentationibus capti aliter de unica illa maiestate sentiunt quam ueritas habet: qui aut figuram negant habere ullam deum aut nullo adfectu commoueri putant, quia sit omnis adfectus inbecillitatis, quae in deo nulla est. de tertio uero ii praecipitantur qui cum sciant legatum dei eundemque diuini et inmortalis templi conditorem, tamen aut non accipiunt eum aut aliter accipiunt quam fides poscit: quos ex parte iam refutauimus in quarto supra dicti operis libro et refutabimus postea diligentius, cum respondere ad omnes sectas coeperimus, quae ueritatem dum dissipant, perdiderunt. nunc uero contra eos disserimus qui de secundo gradu lapsi praua de summo deo sentiunt. aiunt enim quidam nec gratificari eum cuiquam nec irasci, sed securum et quietum inmortalitatis suae bonis perfrui. alii uero iram tollunt, gratiam relinquunt deo: naturam enim summa uirtute praestantem ut non maleficam, sic beneficam esse debere. ita omnes philosophi de ira consentiunt, de gratia discrepant. sed ut ad propositam materiam per ordinem descendat oratio, huiusmodi facienda nobis et sequenda partitio est: cum diuersa et repugnantia sint ira et gratia, aut ira tribuenda est deo et gratia detrahenda, aut utrumque pariter detrahendum, aut ira demenda est et gratia tribuenda, aut utrumque tribuendum.