Latin
20.9 to 20.13
Lactantius, De Ira Dei 20.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
denique uel una illa causa delendi generis humani iusta esse potuisset, quod homines contempto deo uiuo terrenis fragilibusque figmentis honorem diuinum tamquam caelestibus deferunt adorantes opera humanis digitis laborata. cumque illos deus artifex ore sublimi, statu recto figuratos ad contemplationem caeli et notitiam dei excitauerit, curuare se ad terram maluerunt et pecudum modo humi repere. humilis enim et curuus et pronus est qui ab aspectu caeli deique patris auersus terram quam calcare debuerat, id est de terra ficta et formata ueneratur. in tanta igitur inpietate hominum tantisque peccatis id adsequitur patientia dei, ut se ipsi homines damnatis uitae prioris erroribus corrigant. denique et boni sunt iustique multi et abiectis terrenis cultibus maiestatem dei singularis agnoscunt. sed cum maxima et utilissima sit dei patientia, tamen quamuis sero noxios punit nec patitur longius procedere, cum eos inemendabiles esse peruiderit.