# De Ira Dei 21.1-7

Lactantius, De Ira Dei, 21.1 to 21.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/21.1

Superest una et extrema quaestio. nam dixerit fortasse quispiam adeo non irasci deum, ut etiam in praeceptis hominem irasci uetet. possem dicere quod ira hominis refrenanda fuerit, quia iniuste saepe irascitur et praesentem habet motum, quia temporalis est. itaque ne fierent ea quae faciunt per iram et humiles et mediocres et magni reges, temperari debuit furor eius et conprimi, ne mentis inpos aliquod inexpiabile facinus admitteret. deus autem et non ad praesens irascitur, quia aeternus est perfectaeque uirtutis, et numquam nisi merito irascitur. sed tamen non ita se res habet. nam si omnino prohiberet irasci, ipse quodammodo reprehensor opificii sui fuisset, quia in principio iram [iecur] homini indidisset, siquidem creditur causa huius commotionis in umore fellis contineri. non igitur in totum prohibet irasci, quia is adfectus necessario datus est, sed prohibet in ira permanere. ira enim mortalium debet esse mortalis: nam si maneat. confirmantur inimicitiae ad perniciem sempiternam. deinde rursum cum irasci quidem, sed tamen non peccare praecepit, non utique euellit iram radicitus, sed temperauit, ut in omni castigatione modum ac iustitiam teneremus. qui ergo nos irasci iubet, ipse utique irascitur, qui placari celerius praecipit, est utique ipse placabilis: ea enim praecipit quae sunt iusta et rebus utilia communibus.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
