Latin
21.9 to 21.10
Lactantius, De Ira Dei 21.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
nam si prorsus mmortalis fuisset ira eius, non esset satisfactioni aut gratiae post delictum locus, cum ipse homines reconciliari iubeat ante solis occasum, sed ira diuina in aeternum manet aduersus eos qui peccant in aeternum. itaque deus non ture, non hostia, non pretiosis muneribus, quae omnia sunt corruptibilia, sed morum emendatione placatur et qui peccare desinit, iram dei mortalem facit. idcirco enim non ad praesens noxium quemque punit, ut habeat homo resipiscendi et corrigendi sui facultatem.