Latin
23.1 to 23.9
Lactantius, De Ira Dei 23.1-9
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quia plures, ut ostendi, Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur, unius testimonium satis non sit ad confirmandam sicut intendimus ueritatem. Cymaeae quidem uolumina quibus Romanorum fata conscripta sunt, in arcanis habentur. ceterarum tamen fere omnium libelli quominus in usu sint omnibus, non uetantur. ex quibus alia denuntians uniuersis gentibus iram dei ob inpietatem hominum hoc modo exorsa est: ἐρχομένης ὀργῆς μεγάλης ἐπὶ κόσμον ἀπειθῆ ἔσχατον εἰς αἰῶνα θεοῦ μηνίματα φαίνω, πᾶσι προφητεύσασα κατὰ πόλιν ἀνθρώποισιν. alia quoque per indignationem dei aduersus iniustos cataclysmum priore saeculo factum esse dixit, ut malitia generis humani extingueretur: ἐξ οὗ μηνίσαντος ἐπουρανίοιο θεοῖο αὐταῖσι πολίεσσι καὶ ἀνθρώποισιν ἅπασιν. γῆν ἐκάλυψε θάλασσα κατακλυσμοῖο ῥαγέντος. simili modo deflagrationem postea futuram uaticinata est, qua rursus inpietas hominum deleatur: καί τοτε γινώσκειν θεὸν οὐκέτι πραὺν ἐόντα, ἀλλὰ χόλῳ βρίθοντα καὶ ἐξολέκοντά τε γένναν ἀνθρώπων ἅμα πᾶσαν ὑπ' ἐμπρησμοῦ μεγάλοιο. unde apud Nasonem de Ioue ita dicitur: esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles operosa laboret. quod tum fiat necesse est, cum honor et cultus dei summi apud homines interierit. eadem tamen placari eum paenitentia factorum et sui emendatione contestans haec addidit: ἆ μέλεοι, μετάθεσθε, βροτοί, τότε μηδὲ πρὸς ὀργὴν παντοίην ἀγάγητε θεὸν μέγαν. item paulo post: οὐδ' ὀλέσει, παύσει δὲ πάλιν χόλον, ἤν ἄρα πάντες εὐσεβίην περίτιμον ἐνὶ φρεσὶν ἀσκήσητε. deinde alia Sibylla caelestium terrenorumque genitorem diligi oportere denuntiat, ne ad perdendos homines indignatio eius insurgat: μήποτε θυμωθείς θεὸς ἄφθιτος ἐξαπολέσσῃ πᾶν γένος ἀνθρώπων βιότου καὶ φῦλον ἀναιδές. δεῖ στέργειν γενετῆρα Θεὸν σοφὸν ἀέναόν τε. ex his apparet uanas esse rationes philosophorumqui deum putant όργητον et inter ceteras laudes eius id ponunt quod est inutilissimum, detrahentes ei quod est rebus humanis maxime salutare, per quod constat ipsa maiestas.