Latin
23.14.1 to 23.14.15
Lactantius, De Ira Dei 23.14.1-15
Unproofread scanNot analysed yet
consulat unus quisque adfectus suos, iam mtelleget neminem posse sine ira et castigatione imperio subiugari. ubi ergo ira non fuerit, imperium quoque non erit. deus autem habet imperium, ergo et iram, qua constat imperium, habeat necesse est. 24. Quapropter nemo uaniloquentia philosophorum inductus ad contemptum se dei erudiat, quod est maximum nefas. debemus hunc omnes et amare, quod pater est, et uereri, quod dominus, et honorificare, quod beneficus, et metuere. quod seuerus: utraque in eo persona uenerabilis. quis salua pietate non diligat animae suae parentem? aut quis inpune contemnat eum qui rerum dominator habeat in omnes ueram et aeternam potestatem ? si patrem consideres, ortum nobis ad lucem qua fruimur subministrat, per illum uiuimus, per illum in hospitium mundi huius intrauimus. si dominum cogites, ille nos innumerabilibus copiis alit, ille sustentat, in huius domo habitamus, huius familia sumus et si minus obsequens quam decebat, minusque officiosa quam domini et parentis inmortalia merita poscebant, tamen plurimum proficit ad ueniam consequendam, si cultum eius notionemque teneamus, si abiectis humilibus terrenisque tam rebus quam bonis caelestia et diuina et sempiterna meditemur. quod ut facere i possimus, deus nobis sequendus est, deus adorandus et diligendus, quoniam in eo est materia rerum et ratio uirtutum et fons bonorum. quid enim deo aut potentia maius est aut ratione perfectius aut claritate luculentius? qui quoniam nos ad sapientiam genuit, ad iustitiam procreauit, non est fas hominem relicto deo sensus ac uitae datore terrenis fragilibusque famulari aut quaerendis temporalibus bonis inhaerentem ab innocentia et pietate desciscere. non faciunt beatum uitiosae ac mortiferae uoluptates, non opulentia libidinum inritatrix, non inanis ambitio, non caduci honores quibus inlaqueatus animus humanus et corpori mancipatus aeterna morte damnatur, sed sola innocentia, sola iustitia: cuius legitima et digna merces est inmortalitas, quam statuit a principio deus sanctis et incorruptis mentibus quae se a uitiis et ab omni labe terrena integras inuiolatasque conseruant.