Latin
5.8 to 5.11
Lactantius, De Ira Dei 5.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
speciose ista populariterque dicuntur et multos inliciunt ad credendum, sed qui haec sentiunt, ad ueritatem quidem propius accedunt, sed in parte labuntur naturam rei parum considerantes. nam si deus non irascitur inpiis et iniustis, nec pios utique iustosque diligit. ergo constantior est error illorum qui et iram simul et gratiam tollunt. in rebus enim diuersis aut in utramque partem moueri necesse est aut in neutram. ita qui bonos diligit, et malos odit, et qui malos non odit, nec bonos diligit, quia et diligere bonos ex odio malorum uenit et malos odisse ex bonorum caritate descendit. nemo est qui amet uitam sine odio mortis, nec adpetit lucem nisi qui tenebras fugit: adeo natura ista conexa sunt, ut alterum sine altero fieri nequeat.