# De Ira Dei 8.1-7

Lactantius, De Ira Dei, 8.1 to 8.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-ira-dei/8.1

Dissoluitur autem religio, si credamus Epicuro illa dicenti: omnis enim per se diuum natura necesse est inmortali aeuo summa cum pace fruatur semota a nostris rebus seiunctaque longe., nam priuata dolore omni, priuata periclis, ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. quae cum dicit, utrum aliquem cultum deo putat esse tribuendum an euertit omnem religionem? si enim deus nihil cuiquam boni tribuit, si colentis obsequio nullam gratiam refert, quid tam uanum, tam stultum quam templa aedificare, sacrificia facere, dona conferre, rem familiarem minuere, ut nihil adsequamur? at enim naturam excellentem honorari oportet. quis honos deberi potest nihil curanti et ingrato ? an aliqua ratione obstricti esse possumus ei qui nihil habeat commune nobiscum? deus inquit Cicero si talis est ut nulla gratia, nulla hominum caritate teneatur, ualeat. quid enim dicam 'propitius sit'? esse enim propitius potest nemini. quid contemptius dici potuit in deum? ualeat inquit, id est abeat ac recedat, quandoquidem prodesse nulli potest. quod si negotium deus nec habet nec exhibet, cur ergo non delinquamus, quotiens hominum conscientiam fallere licebit ac leges publicas circumscribere ? ubicumque nobis latendi occasio adriserit, consulamus rei, auferamus aliena uel sine cruore uel etiam cum sanguine, si praeter leges nihil est amplius quod uerendum sit. haec dum sentit Epicurus, religionem funditus delet: qua sublata confusio ac perturbatio uitae sequetur. quod si religio tolli non potest, ut et sapientiam, qua distamus a beluis, et iustitiam retineamus. qua communis uita sit tutior, quomodo religio ipsa sine metu teneri aut custodiri potest? quod enim non metuitur, contemnitur, quod contemnitur, utique non colitur. ita fit ut religio et maiestas et honor metu constet, metus autem non est ubi nullus irascitur.

---

Lactantius, De Ira Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa006/stoa0171.stoa006.opp-lat1.xml.
