# De Mortibus Persecutorum 1.1.32-33

Lactantius, De Mortibus Persecutorum, DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.32-1.1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-mortibus-persecutorum/1.1.32

[24] Iam propinquavit illi iudicium dei secutumque tempus est quo res eius dilabi ac fluere coeperunt. 2 Nondum animum intenderat ad evertendum pellendumve Constantium, dum est occupatus his rebus quas superius exposui; et expectabat obitum eius, sed tamen celeriter non putabat obiturum. 3 Qui cum graviter laboraret, miserat litteras, ut filium suum Constantinum remitteret sibi videndum, quem iam dudum <frustra repetierat>. 4 Ille vero nihil minus volebat. Nam et [in] insidiis saepe iuvenem adpetiverat, quia palam nihil audebat, ne contra se arma civilia et, quod maxime verebatur, odia militum concitaret, <et> sub obtentu exercitii ac lusus feris illum obiecerat, 5 sed frustra, quoniam dei manus hominem protegebat. Qui illum de manibus eius liberavit in ipso cardine. Namque saepius <rogatus> cum iam diu negare non posset, dedit illi sigillum inclinante iam die praecepitque, ut postridie mane acceptis mandatis proficisceretur, vel ipse illum occasione aliqua retentaturus vel praemissurus litteras, ut [Constantinus] a Severo teneretur. 6 Quae cum ille prospiceret, quiescente iam imperatore post cenam properavit exire sublatisque per mansiones multas omnibus equis publicis evolavit. 7 Postridie imperator eum cum consulto ad medium diem usque dormisset, vocari eum iubet. Dicitur ei post cenam statim profectus. Indignari ac fremere coepit. Poscebat equos publicos, ut eum retrahi faceret. Nudatus ei cursus publicus nuntiatur. Vix lacrimas tenebat. 8 At ille incredibili celeritate usus pervenit ad patrem iam deficientem, qui ei militibus commendato imperium per manus tradidit. Atque ita in lecto suo requiem vitae, sicut optabat, accepit. 9 Suscepto imperio Constantinus Augustus nihil egit prius quam Christianos cultui ac deo suo reddere. Haec fuit prima eius sanctio sanctae religionis restitutae.
[25] Paucis post diebus laureata imago eius adlata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susciperet. 2 In eo paene res fuit, ut illam et ipsum qui attulerat exureret, nisi eum amici ab illo furore flexissent admonentes eum periculi, quod universi milites, quibus invitis ignoti Caesares erant facti, suscepturi Constantinum fuissent atque ad eum concursuri alacritate summa, si venisset armatus. 3 Suscepit itaque imaginem admodum invitus atque ipsi purpuram misit, ut ultro ascivisse illum in societatem videretur. 4 Iam turbatae rationes eius fuerant nec poterat alterum extra numerum nuncupare, ut voluerat. 5 Sed illud excogitavit, ut Severum, qui erat aetate maturior, Augustum nuncuparet, Constantinum vero non imperatorem, sicut erat factus, sed Caesarem cum Maximino appellari iuberet, ut eum de secundo loco reiceret in quartum.

---

Lactantius, DE MORTIBUS PERSECUTORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
