# De Mortibus Persecutorum 1.1.34-35

Lactantius, De Mortibus Persecutorum, DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.34-1.1.35. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-mortibus-persecutorum/1.1.34

[26] Compositae ei res quodam modo iam videbantur, cum subito illi alius terror adlatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum imperatorem. Cuius motus haec fuit causa. 2 Cum statuisset censibus institutis orbem terrae devorare, ad hanc usque prosiluit insaniam, ut ab hac captivitate ne populum quidem Romanum fieri vellet immunem. Ordinabantur iam censitores qui Romam missi describerent plebem. 3 Eodem fere tempore castra quoque praetoria sustulerat. Itaque milites pauci, qui Romae in castris relicti erant, opportunitatem nancti occisis quibusdam iudicibus non invito populo, qui erat concitatus, Maxentium purpuram induerant. 4 Quo nuntio allato aliquantum rei novitate turbatus est nec tamen nimium territus. Et oderat hominem et tres Caesares facere non poterat. Satis visum est semel fecisse quod noluit. 5 Severum arcessit, hortatur ad recipiendum imperium. Mittit eum cum exercitu Maximiani ad expugnandum Maxentium, et mittit Romam. In qua milites illi summis deliciis saepissime excepti non modo salvam esse illam urbem, sed ibi vivere optarent. 6 Maxentius tanti facinoris sibi conscius, licet iure hereditatis paternos milites traducere ad se posset, cogitans tamen fieri posse ut Maximianus socer id ipsum metuens Severum in Illyrico relinqueret atque ipse cum suo exercitu ad se oppugnandum veniret, quaerebat quatenus se a periculo impendente muniret. 7 Patri suo post depositum imperium in Campania moranti purpuram mittit et bis Augustum nominat. Ille vero et rerum novarum cupidus et qui deposuerat invitus, libenter arripuit. 8 Severus interim vadit et ad muros urbis armatus accedit. Statim milites sublatis signis abeunt et se <ei> contra quem venerant, tradunt. 9 Quid restabat deserto nisi fuga? Sed occurrebat iam resumpto imperio Maximianus, cuius adventu Ravennam confugit ibique se cum paucis militibus inclusit. 10 Qui cum videret futurum ut Maximiano traderetur, dedidit se ipse vestemque purpuream eidem a quo acceperat, reddidit. 11 Quo facto nihil aliud impetravit nisi bonam mortem. Nam venis eius incisis leniter mori coactus est. [Ab hoc capite suos persequi.]
[27] Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum audita nece Severi inflammatum ira susceptis inimicitiis cum exercitu esse venturum et fortasse adiuncto Maximino ac duplicatis copiis, quibus resisti nullo modo posset, <et> urbe munita et rebus <omnibus> diligenter instructa proficiscitur in Galliam, ut Constantinum partibus suis conciliaret suae minoris filiae nuptiis. 2 Ille interea coacto exercitu invadit Italiam, ad urbem accedit senatum extincturus, populum trucidaturus; verum clausa et munita omnia offendit. Nulla erat spes inrumpendi, oppugnatio difficilis, ad circumsedenda moenia non satis copiarum; quippe qui numquam viderat Romam aestimaretque illam non multo esse maiorem quam quas noverat civitates. 3 Tunc quaedam legiones detestantes scelus, quod socer generum oppugnaret et quod Romani milites Romam, translatis signis imperium reliquerunt. 4 Et iam ceteri milites nutabant, cum ille fracta superbia dimissisque animis Severi exitum metuens ad pedes militum provolutus orabat ne hosti traderetur, donec promissis ingentibus flexit animos eorum et retro signa convertit ac fugam trepidus capessivit, in qua opprimi facillime potuit, si cum paucis quispiam sequeretur. 5 Quod cum timeret, dedit militibus potestatem ut dispersi quam latissime diriperent omnia vel corrumperent, ut si quis insequi voluisset, utensilia non haberet. 6 Vastata est igitur ea pars Italiae qua pestiferum illud agmen incessit, expilata omnia, mulieres corruptae, virgines violatae, extorti parentes et mariti, ut filias, ut coniuges, ut opes suas proderent. Abactae tamquam de barbaris praedae pecorum ac iumentorum. 7 Hoc modo se ad sedes suas recepit, cum Romanus quondam imperator, nunc populator Italiae, hostiliter universa vexasset. 8 Olim quidem ille ut nomen imperatoris acceperat, hostem se Romani nominis erat professus, cuius titulum immutari volebat, ut non Romanum imperium, sed Daciscum cognominaretur.

---

Lactantius, DE MORTIBUS PERSECUTORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
