# De Mortibus Persecutorum 1.1.38-43

Lactantius, De Mortibus Persecutorum, DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.38-1.1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-mortibus-persecutorum/1.1.38

[30] Sic amisso imperatoris ac soceri honore humilitatis impatiens alias rursus insidias machinatus est, quia semel habuit impune. 2 Vocat filiam Faustam eamque nunc precibus nunc blandimentis sollicitat ad proditionem mariti, alium digniorem virum pollicetur; petit, cubiculum patens relinqui et neglegentius custodiri sinat. 3 Pollicetur illa facturam et refert protinus ad maritum. Componitur scaena qua manifesto facinus teneretur. Supponitur quidam vilis eunuchus qui pro imperatore moriatur. 4 Surgit ille nocte intempesta, videt omnia insidiis opportuna. Rari excubitores erant et ii quidem longius; quibus tamen dicit vidisse somnium quod filio suo narrare vellet. Ingreditur armatus et spadone obtruncato prosilit gloriabundus ac profitetur quid admiserit. 5 Repente se ex altera parte Constantinus ostendit cum globo armatorum. Profertur e cubiculo cadaver occisi; haeret manifestarius homicida et mutus stupet, quasi
dura silex aut stet Marpesia cautes
impietatis ac sceleris increpatur. Postremo datur ei potestas liberae mortis,
ac nodum informis leti trabe nectit ab alta.
6 Ita ille Romani nominis maximus imperator, qui post longum temporis intervallum cum ingenti gloria viginti annorum vota celebravit, eliso et fracto superbissimo gutture vitam detestabilem turpi et ingeminosa morte finivit.
[31] Ab hoc deus religionis ac populi sui vindex oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo et<iam suae v>im maiestatis ostenderet, iam de agendis et ipse vicennalibus cogitabat. 2 <Et ut>, qui iam dudum provincias afflixerat auri argentique indictionibus factis, quae promiserat redderet, etiam in nomine vicennalium securem alteram inflixit. 3 Qua vexatione generis humani exactio celebrata sit maxime rei annonariae, quis enarrare digne potest? Officiorum omnium milites vel potius carnifices singulis adhaerebant. Cui prius satisfieret, incertum, venia non habentibus nulla. Sustinendi multiplices cruciatus, nisi exhiberetur statim quod non erat. 4 Multis custodiis circumsaepto nulla respirandi facultas, nullo tempore anni vel exigua requies. Frequens super isdem hominibus vel ipsis iudicibus vel militibus iudicum pugna. Nulla area sine exactore, nulla vindemia sine custode, nihil ad victum laborantibus relictum. Quae quamquam intolerabilia sint, eripi ab ore hominum cibos labore quaesitos, tamen sustentabile aliquo modo vel spe futurorum. 5 Quid vestis omnis generis? Quid aurum? Quid argentum? Nonne haec necesse est ex venditis fructibus comparari? Unde igitur haec, o dementissime tyranne, praestabo, cum omnes fructus auferas, universa nascentia violenter eripias? 6 Quis ergo non bonis suis eversus est, ut opes, quae sub imperio eius fuerunt, conraderentur ad votum, quod non erat celebraturus?

---

Lactantius, DE MORTIBUS PERSECUTORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
