Latin
DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.44-1.1.48
Lactantius, De Mortibus Persecutorum 1.1.44-48
Not analysed yet
[32] Nuncupato igitur Licinio imperatore Maximinus iratus nec Caesarem se nec tertio loco nominari volebat. 2 Mittit ergo ad eum saepe legatos, orat sibi pareat, dispositionem suam servet; cedat aetati et honorem deferat canis. 3 At ille tollit audacius cornua et praescriptione temporis pugnat: sese priorem esse debere, qui prior sumpserit purpuram; preces eius et mandata contempsit. 4 Dolet bestia et mugit, quod cum ideo ignobilem fecisset Caesarem, ut sibi obsequens esset, is tamen tanti beneficii sui oblitus voluntati ac precibus suis impie repugnaret. 5 Victus contumacia tollit Caesarum nomen et se Liciniumque Augustos appellat, Maximinum et Constantinum filios Augustorum. Maximinus postmodum scribit quasi nuntians in campo Martio proxime celebrato Augustum se ab exercitu nuncupatum. Recepit ille maestus ac dolens et universos quattuor imperatores iubet nominari.
[33] Iam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium serpitque latius. 2 Medici secant curant. Sed inducta iam cicatrice scinditur vulnus et rupta vena fluit sanguis usque ad periculum mortis, vix tamen cruor sistitur. Nova ex integro cura. Tandem perducitur ad cicatricem. 3 Rursus levi corporis m<otu v>ulneratur; plus sanguinis quam ante decurrit. Albescit ipse atque absumptis viribus tenuatur, et tunc quidem rivus cruoris inhibetur. 4 Incipit vulnus non sentire medicinam; proxima quaeque cancer invadit et quanto magis circumsecatur, latius saevit. Quanto curatur, increscit.
cessere magistri.
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Undique medici nobiles trahuntur; nihil humanae manus promovent. 5 Confugitur ad idola: Apollo et Asclepius orantur, remedium flagitatur. Dat Apollo curam; malum multo peius augetur. 6 Iam non longe pernicies aberat et inferiora omnia corripuerat. Conputrescunt forinsecus viscera et in tabem sedes tota dilabitur. Non desinunt tamen infelices medici vel sine spe vincendi mali fovere curare. 7 Repercussum medullis malum recidit introrsus et interna comprehendit, vermes intus creantur. Odor it non modo per palatium, sed totam civitatem pervadit. Nec mirum, cum iam confusi essent exitus stercoris et urinae. 8 Comestur a vermibus et in putredinem corpus cum intolerandis dorolibus solvitur.