# De Mortibus Persecutorum 1.1.71-73

Lactantius, De Mortibus Persecutorum, DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.71-1.1.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-mortibus-persecutorum/1.1.71

13 His litteris propositis etiam verbo hortatus est, ut conventicula <in> statum pristinum redderentur. Sic ab eversa ecclesia usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minus quattuor.
[49] Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum profugus concessit et rursus Tauri montis angustias petiit. Munimentis ibidem ac turribus fabricatis iter obstruere conatus est et inde detrusus perrumpentibus omnia victoribus Tarsum postremo confugit. 2 Ibi cum iam terra marique premeretur nec ullum speraret refugium; angore animi ac metu confugit ad mortem quasi ad remedium malorum, quae deus in caput eius ingessit. 3 Sed prius cibo se infersit ac vino ingurgitavit, ut solent ii qui hoc ultimo se facere arbitrantur, et sic hausit venenum. Cuius vis referto stomacho repersussa valere non potuit in praesens, sed in languorem malum versum est pestilentiae similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret. Iam saevire in eum coeperat virus. 4 Cuius vi cum praecordia eius furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quattuor insania percitus haustam manibus terram velut esuriens devoraret. 5 Deinde post multos gravesque cruciatus cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi eius de caveis; tunc demum, amisso visu, deum videre coepit candidatis ministris de se iudicantem. 6 Exclamabat ergo sicut ii qui torquentur solent, et non se, sed alios fecisse dicebat. Deinde quasi tormentis adactus fatebatur Christum subinde deprecans et implorans, ut suimet misereretur. 7 Sic inter gemitus quos tamquam cremaretur edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflavit.
[50] Hoc modo deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps nec radix ulla remaneret. 2 Nam Licinius summa rerum potitus in primis Valeriam, quam Maximinus iratus ne post fugam quidem, cum sibi videret esse pereundum, fuerat ausus occidere, item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem adoptaverat, necari iussit. 3 Mulier tamen ut eum vicisse cognovit, mutato habitu comitatui eius se <im>miscuit, ut fortunam Candidiani specularetur; <qui> quia Nicomediae se obtulerat et in honore haberi videbatur, nihil tale metuens occisus est. 4 Et illa exitu eius audito protinus fugit. Idem Severi filium Severianum iam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie secutus, tamquam post obitum eius de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subiectum interemit. 5 Qui omnes Licinium iam pridem quasi malum metuentes, cum lenti Licinio, in omnia Maximiani <bona> hereditatis iure suo <ne> cedere, item Maximino negaverat. 6 Ipsius quoque Maximini filium [suum] maximum agentem iam annos octo et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. Sed prius mater eorum in Orontem praecipitata est; ibi saepe illa castas feminas mergi iusserat. 7 Sic omnes impii vero et iusto iudicio dei eadem quae fecerunt, receperunt.

---

Lactantius, DE MORTIBUS PERSECUTORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
